Analiza y Traduce:
TEXTO -1

Las Saturnales son más antiguas que la ciudad de Roma. Lucio Acio dice en su obra los Anales que se inició en Grecia.

sed ex his causis, quae de origine huius festi relatae sunt, apparet Saturnalia vetustiora esse urbe Romana, adeo ut ante Romam in Graecia hoc sollemne coepisse L. Accius in Annalibus suis referat his versibus:
MACROBIUS, Saturnalia, Liber I, VII, 36
TEXTO -2

La mayor parte de los griegos, sobre todo en Atenas, realizan el culto a Saturno. Lo celebran con banquetes y los esclavos comen con sus amos.

«Maxima pars Graium Saturno et maxime Athenae conficiunt sacra, quae Cronia esse iterantur ab illis, eumque diem celebrant: per agros urbesque fere omnes exercent epulis laeti: famulosque procurant quisque suos, nostrique itidem: et mos traditus illinc iste, ut cum dominis famuli epulentur ibidem».
MACROBIUS, Saturnalia, Liber I, VII, 37
TEXTO -3

Fueron los cónsules que aparecen en el texto los que  establecieron estas fiestas.

Triennio deinde nec certa pax nec bellum fuit. Consules Q. Cloelius et T. Larcius, inde A. Sempronius et M. Minucius. His consulibus aedis Saturno dedicata, Saturnalia institutus festus dies.
TITUS LIVIUS, Ab Urbe condita, Liber II, 21
TEXTO -4

A mitad de diciembre hubo un sacrificio en el templo de Saturno y durante un día y una noche, el grito de la Saturnalia resonó por toda la Ciudad

Postremo Decembri iam mense ad aedem Saturni Romae immolatum est, lectisterniumque imperatum — et eum lectum senatores strauerunt — et conuiuium publicum, ac per urbem Saturnalia diem ac noctem clamata, populusque eum diem festum habere ac seruare in perpetuum iussus.
TITUS LIVIUS, Ab Urbe condita, Liber XXII, 1
TEXTO -5

Sobre las fiestas fontanales y las saturnales

Fontanalia a Fonte, quod is dies feriae eius; ab eo tum et in fontes coronas iaciunt et puteos coronant. Armilustrium ab eo quod in Armilustrio armati sacra faciunt, nisi locus potius dictus ab his; sed quod de his prius, id ab ludendo aut lustro, id est quod circumibant ludentes ancilibus armati. Saturnalia dicta ab Saturno, quod eo die feriae eius, ut post diem tertium Opalia Opis.
VARRON, De lingua latina, liber VI,3
TEXTO -6

En las saturnales no está permitido acometer una guerra.

Sed, ut ad Saturnalia revertamur, bellum Saturnalibus sumere nefas habitum, poenas a nocente isdem diebus exigere piaculare est.
MACROBIUS, Saturnalia, Liber I, X,1
TEXTO -7

Antiguamente las Saturnales concluían en un solo día, después de que César añadiera dos días a diciembre comenzaron a celebrarse el decimosexto día.

Apud maiores nostros Saturnalia die uno finiebantur, qui erat a. d. quartum decimum Kalendas Ianuarias: sed postquam C. Caesar huic mensi duos addixit dies, sexto decimo coepta celebrari. Ea re factum est ut, cum vulgus ignoraret certum Saturnaliorum diem, nonnullique a C. Caesare inserto die et alii vetere more celebrarent, plures dies Saturnalia numerarentur: licet et apud veteres opinio fuerit septem diebus peragi Saturnalia, si opinio vocanda est quae idoneis firmatur auctoribus.
MACROBIUS, Saturnalia, Liber I, X, 2
TEXTO -8

Los escritore de aletanas Novio y Munio afirman que los antepasados establecieron la celebración de las Saturnales durante siete días a causa del frío

Novius enim, Atellanarum probatissimus scriptor, ait: «Olim expectata veniunt septem Saturnalia». Mummius quoque, qui post Novium et Pomponium diu iacentem artem Atellaniam suscitavit: «Nostri, inquit, maiores, velut bene multa instituere, hoc optime. A frigore fecere summo dies septem Saturnalia».
MACROBIUS, Saturnalia, Liber I, X, 3
TEXTO -9

Malio afirma que los que se habían protegido con el nombre de Saturno y su devocín habíanh establecido tres días festivos.

Sed Mallius ait «eos qui se, ut supra diximus, Saturni nomine et religione defenderant per triduum festos instituisse dies et Saturnalia vocavisse:unde et Augustus huius, inquit, rei opinionem secutus in legibus iudiciariis triduo servari ferias iussit».
MACROBIUS, Saturnalia, Liber I, X, 4
TEXTO -10

Masurio y otros creyeron que las Saturnales se celebraban en un solo día.

Masurius et alii uno die, id est quarto decimo Kalendas Ianuarias fuisse Saturnalia crediderunt: quorum sententiam Fenestella confirmat, dicens Aemiliam virginemXV.Kal.Ianuar.esse damnatam. Quo die si Saturnalia gererentur, nec causam omnino dixisset.
MACROBIUS, Saturnalia, Liber I, X, 5
TEXTO -11

El día decimotercero antes de las calendas de enero se ordeno a la joven Licinia presentarse en la causa.

Deinde adicit:«Sequebantur eum diem Saturnalia». Mox ait:«ostero autem die, qui fuit tertius decimus Kalendarum Ianuariarum, Liciniam virginem ut causam diceret iussam: ex quo ostendit XIII.Kal.Ianuar. profestum esse».
MACROBIUS, Saturnalia, Liber I, X, 6
TEXTO -12

El duodécimo se celebran las fiestas a la diosa Angeronia a la que los pontífices hacen un sacrificio.

Duodecimo vero feriae sunt divae Angeroniae, cui pontifices in sacello Volupiae sacrum faciunt: quam Verrius Flaccus Angeroniam dici ait, quod angores ac sollicitudines animorum propitiata depellat.
MACROBIUS, Saturnalia, Liber I, X, 7